monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 22, 3
Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est ; quid ubique geratur, tam facile sciunt . Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae annuntiant: et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.